|  |



XXX, . 2

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

2. (1)   , , ; . (2) ;   , ,  . (3)   , 7, ; .402 , . (4) , 7a, . . (5) ( , )  , , . (6) . (7)   . , 8.

(8) .   9 , .

(9) , : , , ; (10) ; , ; (11) ; 10, ; (12) 11, , ; . (13) 12. , .

2. In Siciliam tria milia militum sunt scripta, quia quod roboris ea provincia habuerat in Africam transvectum fuerat; et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram, [2] tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae. [3] Huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. [4] Parem navium numerum Cn. Octavio, praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus. [5] Et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent videbantur autem quidquid nudatum praesidiis esset petituri M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. [6] Tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. [7] Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. Viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.

[8] Praetores in provincias ire iussi. Consulibus imperatum ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret. [9] Et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. Aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; [10] mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit; [11] eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; [12] Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; [13] consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. Ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.


  • 7. . 78  . XXIX.
  • 7a, ( 205 . . .). .: XXVIII, 38, 11, 13; XXIX, 13, 5.
  • 8 40 . . , . 41, 7; XXIX, 26, 3.
  • 9.: XXVII, 33, 8. , (. . 27, 11).
  • 10 . . : . , II, 694 ; . , II, 206 ; . , II, 96.
  • 11.: . , 98; . . I, 2, 1.
  • 12. . 123  . XXVII.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364003003 1364003004 1364003005