|  |



XXX, . 33

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

33. (1) , , , , : (2) , , ( ), ; . (3) ( ), , .428 -, , .

(4) , , :   ; (5) ; , 95. (6) : -, , , , . (7) :   ,   .

(8) - , , , - , . (9) , ; ; ; (10) ,   . (11) , , , , ;   .

(12) ,   . . (13) ,   , . , , , . (14) . , , . (15) , , , , , , (16) , , . , , , .

33. Non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat, sed manipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent. [2] Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. [3] Vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus ea tunc levis armatura erat complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.

[4] Hannibal ad terrorem primos elephantos octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat [5] instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis; in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem; [6] modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militum Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam sua voluntate decedentem ex Italia secuti instruxit. [7] Equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt.

[8] Varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. [9] Auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur; Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur; Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur; [10] Mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu terret; aliis aliae spes ac metus iactantur. [11] Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.

[12] Cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, [13] tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. Addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. [14] Paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum ordines cum multis suis volneribus ingentem stragem edebant. [15] Resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant, [16] donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt. Laelius ut turbatos vidit hostes addidit perculsis terrorem.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003034 1364003035 1364003036