|  |



XXXII, . 3

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

3. (1) , . (2) , , , . (3) , ,   , 15. , , ; (4) ,     : - ! (5) , , , , , ; , ! (6) , , , , ,  , . (7) , ,   , .

3. Rebus, quae Romae agendae erant, perfectis consules in provincias profecti. [2] P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit. [3] Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. Id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos. [4] Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse. [5] Multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exangues tot acceptis vulneribus esse. [6] Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. [7] Itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.

1345970023 1345970029 1260010201 1364003204 1364003205 1364003206