|  |



XXXI, . 11

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

11. (1) , , , , .12 . (2) , , ; (3)   , , , , . (4)   , 53. (5) , , , , , , 54,  ,  , (6) , , , . (7) , , , , ; , . . (8) , , , 55. (9) , , , , , ; (10) . (11) : , (12) , , , , 56. , , , , , . (13) , ; , . (14) , , , , , , . , . (15) : , , ; .13 . (16) , , , . , . (17) , ; - , - , . (18) ,   57.

11. His litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, [2] Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut praetori scriberet ut, [3] cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum, quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. [4] Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: [5] Carthaginem, ut nuntiarent civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu bellum contra foedus facere, [6] exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, revocandum illis et dedendum populo Romano esse. [7] Simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse, ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. Haec ad Carthaginienses mandata. [8] Masinissae gratulari iussi, quod non patrium modo recuperasset regnum, sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. [9] Nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset [10] iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. [11] Dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, [12] toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique polliceri, si quid sibi ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum. [13] Verminae quoque, Syphacis filii, legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes: [14] et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum; Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. [15] Responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum, et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse. [16] Itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse, quam ut rex sociusque et amicus appelletur; nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. [17] Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittenti; si quid ad eas addi, demi mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. [18] Legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius. Quinqueremes singulis datae.


  • 53  , , , ( 148 . . .).
  • 54   , .   207 . . . , 205 . . . . . , , ( , 283 . . .  .: , 11), , (, II, 19, 13). 205 . . ., . .: XXVII, 38, 651; XXVIII, 46, 7 .; XXX, 1920.
  • 55, , , . , (.: XXX, 45, 4 .), .
  • 56.: XXX, 15, 11 . 44  . XXX.
  • 57  .
  • 1260010315 1260010316 1260010317 1364003112 1364003113 1364003114