|  |



XXXI, . 21

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

21. (1) 94 , - . ; (2) ; , , . (3) , , (4) . , , , , . (5) , . ; , (6) , , . (7)   95; , , ,  ; (8) ,   ,   ; . , , , (9) , . (10) , ; (11) , , , , . (12) , , , , , , 96. (13) ,   ; (14) , , , . (15) ,   , , . (16) , . (17) , , .20 , . (18) 97 ; .

21. Iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. [2] Itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. [3] Occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset; [4] palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio. Lassitudini militum pepercit, quod raptim ductum agmen erat. [5] Galli clamore suorum ex agris revocati, omissa praeda quae in manibus erat, castra repetivere, et postero die in aciem progressi; nec Romanus moram pugnandi fecit. [6] Sed vix spatium instruendi fuit; eo cursu hostes in proelium venerunt. [7] Dextra ala in alas divisum socialem exercitum habebat in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. [8] M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus legati omnes erant praepositi. Praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, [9] habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. [10] Primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse. [11] Ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt. [12] Id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset. [13] L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; [14] simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. [15] Et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi. Ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra. [16] Fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt. [17] Minus sex milia hominum inde effugerunt; caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. [18] Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.


  • 94 (. )  - .
  • 95 ( ) (.: ), . (.: , VI, 26, 79).   , .
  • 96 . : XXXIV, 53, 7.
  • 97 .: XXXII, 30, 12; XXXIII, 23, 5.
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364003122 1364003123 1364003124