|  |



XXXII, . 1

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

. III, . 44 1. (1) , 1, . (2) ,   ,   ,   2,   ,   . (3) ,   ; , . (4) , , , , ; (5) , , ; , . (6) : 3  , , ; (7)   4, , , ; (8) , , , , ; , , . (9) , , 5.

(10) 6 ,   . , ; 7, 8; (11) , . (12) , , . (13) .45 , , (14) , , 9.

1. Consules praetoresque, cum idibus Martiis magistratum inissent, provincias sortiti sunt. [2] L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L. Villio Sardinia evenit. [3] Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere; in supplementum eius quantum militum videretur ut scriberet, ipsi permissum. [4] Praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae, ut retineret eas, donec consul novo cum exercitu succederet; [5] in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium; iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse. [6] Prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio, ut militibus, qui in Hispania, Sicilia, Sardinia stipendia per multos annos fecissent, agrum adsignandum curaret, [7] Q. Minucio, ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones, quas praetor cum fide curaque exercuisset, [8] perficeret et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret. [9] Feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse.

[10] Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum; et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; [11] et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. [12] A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam. [13] Priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent; [14] ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.


  • 115 199 . . . (. . 28  . XXXI).
  • 2. . (. . 52  . XXXI).
  • 3.: XXXI, 6, 2. .
  • 4.: XXXI, 12, 14.
  • 5 . , . . ( ) . , , .
  • 6 .
  • 7 ( )  ,   .: VIII, 20, 8.
  • 8, .
  • 9 , ().
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364003202 1364003203 1364003204