|  |



XXXIV, . 9

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

9. (1) , . , , ,   . (2) ; , , . (3) ( ) 34. , , , , 35. (4) , , ,   , . ,   , . (5) , , , , - . (6) ; , , , . (7) , . (8) , , . , , , , . (9) , , , , . . (10) , . , . . (11) , , . , . (12) , ; , : . (13) , , , .

9. Iam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. Unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani; [2] sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mare trium milium passuum in circuitu murus erat. [3] Tertium genus Romani coloni ab divo Caesare post devictos Pompei liberos adiecti. Nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis. [4] Miraretur qui tum cerneret, aperto mare ab altera parte, ab altera Hispanis, tam fera et bellicosa gente, obiectis, quae res eos tutaretur. Disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet. [5] Partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. [6] Nocte pars tertia civium in muris excubabat; neque moris causa tantum aut legis, sed quanta si hostis ad portas esset et servabant vigilias et circumibant cura. [7] Hispanum neminem in urbem recipiebant; ne ipsi quidem temere urbe excedebant. Ad mare patebat omnibus exitus. [8] Porta ad Hispanorum oppidum versa numquam nisi frequentes, pars tertia fere, cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. [9] Causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa navibus inveherentur et agrorum exigere fructus volebant. Huius mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret, faciebat. [10] Erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant quam sicut minoribus viribus quam Massilienses pari colebant fide. Tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. [11] Paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. [12] Id erat forte tempus anni ut frumentum in areis Hispani haberent; itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis bellum inquit se ipsum alet. [13] Profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.


  • 34. . (45 . . .).
  • 35.: , III, 160: , 酻 (. . . ).
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364003410 1364003411 1364003412