|  |



XXXIV, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

11. (1) . (2) , 41, ; , , , , - , (3) , , . , , , ; (4) , . (5) , , , . , . (6) . (7) , , . , , . (8) , ; , , , , , , , .

11. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. [2] Eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset; [3] tria milia militum satis esse, nec hostes, si tanta manus venisset, mansuros. Ad ea consul moveri quidem se vel periculo eorum vel metu dicere; [4] sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum magna vis hostium haud procul absit, et quam mox signis collatis dimicandum sit in dies expectet, dividendo exercitum minuere tuto vires possit. [5] Legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? [6] Nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. [7] Potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent. Nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. [8] Id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere invitos et coactos se, ne eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.


  • 41  (   ), . . 205 . . . (.: XXIX, 1, 19  3, 5) .
  • 1327008035 1260010223 1260010234 1364003412 1364003413 1364003414