|  |



XXXIV, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

13. (1) , . (2) , , , , . , , . (3) , . , , . (4) , , , 42, : (5) , , . , , (6) ; , . (7) , , , , 43. (8) , , , . (9) , , , , . (10) , .120 , .

13. Consul, ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est,revocari ex navibus milites iubet; [2] ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. Inde per occasiones nunc hac parte nunc illa, modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat. [3] Nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent. Et exercebat ea res novos milites et hostium magna vis excipiebatur; nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. [4] Ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. [5] Tempus inquit quod saepe optastis venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. Adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more; [6] nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. [7] Patres nostri, cum in Hispania Carthaginiensium et imperatores et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis; [8] nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. [9] Hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis. [10] In hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. Ita ad corpora curanda dimissi.


  • 42. . 11  . XXXI.
  • 43 226 . . . (.: XXI, 2, 7). : . (, .)
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003414 1364003415 1364003416