|  |



XXXIV, . 29

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

29. (1) 70 ; , , . (2) , 71  , , , , . (3) , , , , . (4) , , , , . (5) , , , . (6) 72, , . , . (7) , , , , . .130 (8) , , , , . (9) . , ; (10) , , . . , . (11) , , , , (12) , , , ,  , (13) , , . (14) , , , , .

29. Eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit. [2] Certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. [3] Erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. [4] In tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt. [5] Ingens multitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae facienda opera erant effecit. [6] Iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. Itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; [7] et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter irrumpere conabantur. [8] Nec multum afuit quin qua intenderant penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. [9] Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; [10] et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur. Et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset. [11] Is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, [12] tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii quod in altero morte vindicaverat capere, [13] et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habebat liceret, tradidit Quinctio urbem. [14] Priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.


  • 70 .
  • 71    .
  • 72 .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003430 1364003431 1364003432

    , .