|  |



XXXIV, . 32

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

32. (1) : , (2) , 78; , , , .132 , , . , . (3) , , , , - ? (4) , , , , , , . (5) ! , , , , ! (6) , , . . , , ; (7) , , ! (8) ,   , ; , . , -, , ? (9)   , . , . , ? (10) , , , , . (11) ; ! , ! (12) , , , , , , ; , , , , . (13) , , -, , ? ? , , , ? (14) , , - , . , - ? , , . (15) ? , ? , ? (16) , . ,   79, , 80. (17) , , .133 ,   !  . (18) , , . , ? (19) , , , . (20) ! ,   .

32. Ad haec imperator Romanus: Amicitia et societas nobis nulla tecum, [2] sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. [3] Nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam? Et tyranno qui umquam fuit saevissimo et violentissimo in suos? [4] Nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. [5] An, ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur, curae erit nobis; Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus, quae titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment? [6] At enim cum Philippo Argivi senserunt. Remittimus hoc tibi, ne nostram vicem irascaris. Satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, [7] tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum. [8] Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse; tamen cum cetera liberavimus Graecia; quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos? [9] Servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? [10] Exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina. [11] Ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? Quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem? [12] Age dum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, iube vinctos produci: miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant. [13] At enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? Hoc tu dicas liberantibus Graeciam? Hoc iis qui, ut liberare possent, mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? [14] Vos tamen, inquis, vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi. Quotiens vis te id arguam fecisse? Sed nolo pluribus; summam rem complectar. [15] Quibus igitur rebus amicitia violatur? Nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. [16] Utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti [17] et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen, praefectum eius, pepigisti [18] et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, [19] tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit. [20] Proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.


  • 78  , (220  . 212), (211207 . . .  : XXVII, 29, 9; XXVIII, 5, 5; 7, 14 17) .
  • 79 201 . . . (, XVI, 13, 3; 16  17, 7). , 369 . . . , ,  ( ) .
  • 80 ( ) 205 . . . (. . 73).
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364003433 1364003434 1364003435