|  |



XXXIV, . 30

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

30. (1) , (2) ; , , , (3) . , . (4) ,   . (5) ,   , . (6)     . , ,   , (7) , , , , , .

30. Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, [2] sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset, [3] a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. [4] Qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret. [5] Consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur. [6] In mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, [7] Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.

1327002062 1327002063 1327002066 1364003431 1364003432 1364003433