|  |



XXXIV, . 34

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

34. (1) , , ; , .134 , . (2) , !  .  , . :   , , . , , . (3) , , ; (4) ; , , , , , . (5) , . -, , . (6) , , .   , , , . (7) , : , , , , ; (8) , - ; , , . (9) : , .

34. Cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit. [2] Bene vertat, inquit obsideamus Lacedaemonem quando ita placet; illud modo ne fallat: cum res tam lenta quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. [3] Quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis hortarer vos; [4] nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos. [5] Itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid virium habeat. [6] Auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus pluribus rebus egebimus. Nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet. Ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis. [7] Haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, [8] libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. [9] Versis itaque subito voluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003435 1364003436 1364003437