|  |



XXXIV, . 36

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

36. (1) , . (2) . , , , ; , . (3) , . . (4) , , , . (5) , , . , , , , , . (6) , ,   , , . (7) , , , .

36. Haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur. [2] Nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat, quod et naves et maritimae civitates ademptae erant. [3] Fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram a Maleo praedatoriis navibus infestam habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. [4] Has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. [5] Non tam omnia universi quam ea quae ad quemque pertinerent singuli carpebant. Qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri, indignabantur. [6] Servis liberatis a tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior quam fuisset ante, servitus, redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur. [7] Mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.

1327002006 1327002024 1327002025 1364003437 1364003438 1364003439