|  |



XXXIV, . 37

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

37. (1) , . (2) , , . (3) , , -, .   , - . , , . (4) .136 : ! ! , , . (5) , , , , , . (6) ; , . , , . (7) , . (8) . , , , , , , , .

37. Haec inter se primo in circulis serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. [2] Quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit. [3] Ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellet. [4] Prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuvare aiebant. [5] His vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. [6] Exciderat pacis mentio ex omnium animis et in stationes non ultra quieturi discurrunt. Paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt. [7] Levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa; [8] quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003438 1364003439 1364003440