|  |



XXXIV, . 38

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

38. (1) , , , , , , . , , , . (2) , , . (3) , , ,   , , , , , . (4) ,   , , ; , , , , . (5) : ,   82,   , ; . (6) , , , ; , , ; (7) , , , , . , , , .

38. Et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur. [2] Fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum; altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. [3] Ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum urbem cinxit. [4] Alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant. Iussi sublato clamore subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent. [5] Quod roboris in exercitu erat trifariam divisum; parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant omnia autem haec aperta sine muro loca sunt adgredi iubet. [6] Cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; [7] deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.


  • 82  , . .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003439 1364003440 1364003441