|  |



XXXIV, . 39

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

39. (1) , ; - . (2) , , , .137 ; (3) , , , ; . (4) . (5) , , , , ; , , . (6) , , , , ,  , ; . (7) , , , , , . (8) , . , , , , , . (9) , , , , , . , . (10) , , ; (11) , , ; , . (12) , , ; , , , , , . (13) , , , , , .

39. Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. [2] Missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. [3] Nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. [4] Itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; [5] ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. [6] Sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. [7] Et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant. [8] Cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet circumspectabat; [9] Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. [10] Quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, [11] nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. [12] Itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes, recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; [13] et Quinctius, postquam quid rei esset vidit, receptui canere iussit. Ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003440 1364003441 1364003442