|  |



XXXIV, . 42

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6

42. (1) : , , . 88 . (2) , (3) , , . . (4) : .139   , , . .

(5) , : . (6) , , , , ; , 89.

42. Eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae adlatae. Utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est. [2] L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios quietam provinciam habuisset, [3] comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. Horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. [4] Praetoria inde comitia habita; creati P. Cornelius Scipio et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et Sex. Digitius et T. Iuventius Thalna. Comitiis perfectis consul in provinciam rediit.

[5] Novum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini qui in coloniam Romanam nomina dedissent cives Romani essent. [6] Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni qui nomina dederunt, et cum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus iudicavit non esse eos cives Romanos.


  • 88 . 21, 8.
  • 89 197 . . . (.: XXXII, 29, 3). . , . 45, 1. -, , , . , , , , , , .
  • 1260010315 1260010316 1260010317 1364003443 1364003444 1364003445