|  |



XXXIV, . 47

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

47. (1) , ; . (2) 107; , , , , ; . (3) : 108, .142 , ; , , . (4) . , ; , , . (5)   . , , , ; , , , ; (6) , . , , . (7) , , , , . , , . (8) ,   . .

47. Iam hi extra vallum pugnabant quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus. [2] In portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites. [3] Capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra vallum erant partim occidit, partim expulit castris et irrumpentibus obstitit. [4] Eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit. Ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animos pugnantium avertebant. [5] Usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est. Labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra. [6] Signum inde receptui ab consule datum est; ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum. [7] Eorum paucitate contempta Galli universi ex castris eruperunt; fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt. Ita varia hinc atque illinc, nunc fuga nunc victoria fuit; [8] Gallorum tamen ad undecim milia, Romanorum quinque milia sunt occisa. Galli recepere in intima finium sese; consul Placentiam legiones duxit.


  • 107 (  )  .
  • 108 () .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003448 1364003449 1364003450

    , .