|  |



XXXIV, . 49

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

49. (1) : , , , ; (2) , , , , , ; (3) , . .143 , (4) , ; (5) , ; ; ,   ; (6) , , - . (7) , , . , , , . (8) , , , , , , ; (9) , : , ; (10) , , , , . (11) , , ; , .

49. Nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse; [2] nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, [3] quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. Praeteritorum commemorationi subiecit, [4] proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse; [5] Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, [6] qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos. [7] Sed illis nec quid dicerent nec quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse; reliquas, civitates monere ut ex factis, non ex dictis, amicos pensent intellegantque quibus credendum et a quibus cavendum sit. [8] Libertate modice utantur; temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse. [9] Concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. Adversus consentientes nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore; [10] discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se applicet quam civi cedat. [11] Alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.

1327007013 1327007019 1327007055 1364003450 1364003451 1364003452