|  |



XXXIV, . 50

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

50. (1) , , . (2) , . (3) , , , , , , . (4) , . (5) , , , , . (6) , : , ; . , , , , (7) , .

(8) , , , , , . (9) , ; , .144 , . (10) 109 . . (11) , , .

50. Has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem. [2] Paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent. [3] Silentio deinde facto petiit ab iis ut cives Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam; ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire. [4] Omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur. [5] Ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, venum dederat. [6] Multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. Mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit. [7] Adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.

[8] Nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. [9] Quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua venerat via Elatiam rediit. [10] Inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit. Per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri; inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. [11] Et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.


  • 109  ( ).
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003451 1364003452 1364003453