|  |



XXXIV, . 46

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

.141 46. (1) 103 -, , , ; . (2) . , 104, 105 . (3) ,   .

(4) ; , , , , . (5) , , , , , ; , , , . (6) , , , , . , . (7) , , , ; , . (8) ; , , , , . (9) , (10) , . , , : (11)   ,   . (12) , , 106 , , , , : . (13) , , .

46. In Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. Decem milia hostium sunt caesa. [2] Per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. Tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta. [3] Militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti.

[4] Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in Boiorum primum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset. [5] Consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si videretur ei, maturaret venire: se tergiversando in adventum eius rem extracturum. [6] Quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat ut, priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent. [7] Per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt. [8] Consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent. [9] Duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae. [10] Sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut clauderent viam. Diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, [11] Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent. [12] Nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt quam Q. Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt. [13] Dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta eiecerunt.


  • 103 (. )  .
  • 104. . 61  . XXXIII.
  • 105 540 . ()? . , . 38.
  • 106   .
  • 1364000736 1364000838 1364000840 1364003447 1364003448 1364003449