|  |



XXXIV, . 56

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

56. (1) , , ; (2) , , , ́ , . (3) ( ) , , (4) , ; , , . (5) , , 122. (6) 123. (7) , , , , . (8) 124 , .147 -; , , . (9) :   ,   , - . ; (10) , , ; (11) - . : , , , . (12) , -, , (13) , ; , , , , , , , .

56. Nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci praefectus is Pisis erat [2] adlatae, Ligurum viginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse. [3] Itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate senatus in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae, [4] quae superiore anno conscriptae essent, post diem decimum Arretii adessent; in earum locum se duas legiones urbanas scripturum. [5] Item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent. [6] Iis quindecim milia peditum et quingentos equites, pro numero cuiusque iuniorum, [7] discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. [8] Fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut veteres dimitterent milites cum in provinciam venissent. [9] Cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent, quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Sempronii discusserunt, [10] in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; [11] Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. Ob eas res tumultum esse decrevit senatus; tribunos plebei non placere causas militares cognoscere, quo minus ad edictum conveniretur. [12] Adiecerunt etiam ut socii nominis Latini, qui in exercitu P. Cornelii Ti. Sempronii fuissent et dimissi ab iis consulibus essent ut, ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae, convenirent, [13] et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset, si quos ei videretur milites scriberet armaretque et duceret secum dimittendique ei quos eorum quandoque vellet ius esset.


  • 122 , .
  • 123. . .
  • 124   . ( ) .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003457 1364003458 1364003459