|  |



XXXIV, . 59

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

59. (1) , ; , , , , .149 ; . , , : (2) ? , , , ,   . (3) ,  ,  , .

(4) , , . : , , (5) , , , . (6) -: , , (7) , ; - , , , . . (8) , : , 126.

59. Cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, quin mittimus ambages? inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, [2] alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere. [3] Nos vero inquit Menippus nec volumus nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minuatur.

[4] Postero die Quinctius legationes universas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, [5] qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum. [6] Tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent; [7] tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. Ita integra dilata res est. [8] Legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium, P. Villium, P. Aelium.


  • 126 , 196 . . . (.: XXXIII, 39, 2), .
  • 1327008035 1260010223 1260010234 1364003460 1364003461 1364003462