|  |



XXXIV, . 57

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

57. (1) , ; , , , ́ 125; (2) , , , , . (3) , , , . (4) , , , , . (5) , , . (6) . : , , , . (7) .   ; , , , , . (8)   , , , ; , , . (9)   , , ; , .148 , . (10) - , , , , , ,   . (11) ,   , , .

57. Postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit ut de iis quae cum decem legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret; [2] id eos facilius facturos si legatorum verba, qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent, audissent. [3] Eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt benigneque omnibus responsum. [4] Cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. [5] T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis, quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. [6] Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. Ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent. [7] Esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse; [8] alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; [9] tertium esse genus cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant; eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse. [10] Ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se quod Romani aequum censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent. [11] Cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

1260010236 1327002003 1327002012 1364003458 1364003459 1364003460