|  |



XXXV, . 19

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7

19. (1)   - . , , , (2) , . , , , , , : (3) , , , - , . (4) 61, , , , , , , , , . (5) , . (6) ! . , , , - , . (7) , . , .

19. Hannibal non adhibitus est in consilium, propter colloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. Primo eam contumeliam tacitus tulit; [2] deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque [3] pater Hamilcar inquit Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani. [4] Sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit; hoc duce, si tu spem meam destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam, inveniam, toto orbe terrarum quaerens, aliquos Romanis hostes. [5] Itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant. [6] Odi odioque sum Romanis. Id me verum dicere pater Hamilcar et dii testes sunt. Proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium, cum quo deliberes, quaerito. [7] Non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali. Ex consilio ita discessum est ut bellum gereretur.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003520 1364003521 1364003522