|  |



XXXV, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

20. (1) , , , . 62 , (2) , [192 .]. (3) , , .165 . (4) ,   . (5) , , . (6) , . , . (7) , ,   . (8) : ,   , ,   ,   ,   . (9) , , : (10) ,   63; (11) . , ; . (12) , ; . , -. (13) , , , , 64.

(14) , 65.

20. Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. [2] Consulibus ambobus Italia provincia decreta est ita ut inter se compararent sortirenturve uter comitiis eius anni praeesset; [3] ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. [4] Huic consuli permissum ut duas legiones scriberet novas et socium Latini nominis viginti milia et equites octingentos; [5] alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti. [6] Q. Minucio cum exercitu, quem in Liguribus habebat, prorogatum imperium; additum, in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites. [7] Cn. Domitio extra Italiam quo senatus censuisset provincia evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda. [8] Praetores deinde provincias sortiti, M. Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem. [9] Sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae provinciae sunt: [10] Atilio classis et Macedonia, Baebio Brutti decreti. [11] Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. [12] Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex navalibus veteres deducere si quae utiles essent, et scribere navales socios; et consulibus imperatum, ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites. [13] Hi duo praetores et duo exercitus, terrestris navalisque, adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari; [14] ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent, vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.


  • 62. , . 10, 10.
  • 63 (  11) .
  • 64. , . 13, 14.
  • 65 . , . 17, 2 ( , 22, 1)  .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003521 1364003522 1364003523