|  |



XXXV, . 21

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

21. (1) , , , , . (2) , : (3) , ; ; (4) ; ;   : , . (5) , .

, , , , .166 . (6) 66 , ; , , , - . , .

(7) , ; , , (8) . (9) , . , .

(10) , , . (11) - , .

21. Praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem, cui Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes pararent.

[2] Priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. [3] Capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terram pluvisse, [4] Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum Roma, cave tibi. [5] Ceterorum prodigiorum causa supplicatum est; bovem cum cura servari alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus urbi duos pontes, aedificia multa, maxime circa Flumentanam portam, evertit. [6] Saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. In agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.

[7] Priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit; novem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit. [8] Ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. [9] Nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. [10] Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit. [11] Ibi praeda Etrusca quae missa a populatoribus fuerat repletus est miles Romanus.


  • 66  , .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003522 1364003523 1364003524