|  |



XXXV, . 10

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

10. (1) [193 .] . . (2)   32: , , 33; , ;   (3) ,   , , , 34. (4) : , , (5) , :   35. ́   ́ .   36. (6) , , . , 37. (7) , : .158 . (8) , , , : ,   . (9) , . , , , , , 38, , , 39. (10) : -, . (11) : , , , , . . (12) 40 . : , ,   , , .

10. In exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. Multi et potentes petebant patricii plebeique, P. Cornelius Cn. filius Scipio, [2] qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso; [3] hi patricii; plebei autem C. Laelius, Cn. Domitius, C. Livius Salinator, M. Acilius. [4] Sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. [5] Ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. Maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior, ut qui eo anno triumphasset. [6] Accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat; [7] in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. [8] Pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli; se terra fratrem mari rem gessisse. [9] His obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet. [10] L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. [11] Postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra. Aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli; multos pecuarios damnarunt; [12] ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram a porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.


  • 32 367 . . . .
  • 33. , . 1, 3 . 2.
  • 34   195 . . . (XXXIII, 42, 7);   196 . . ., ;   194 . . . (XXXIV, 42, 4); .: XXXV, 5, 8; 24, 6;   197 . . . (XXXIII, 25, 2).
  • 35 ,   (  8).
  • 36.: XXXIV, 52, 4 .
  • 37 194 199 . . .
  • 38. . , ( ).
  • 39. . 8  . XXXIV. .: XXIX, 14, 5; 1011. , , .   ( ).
  • 40, - , . .: XXXIII, 42, 10, : X, 23, 13; 47, 4.
  • 1327007024 1327007058 1327008002 1364003511 1364003512 1364003513