|  |



XXXV, . 30

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

30. (1) , , , . (2) , , . (3) , , , , , . (4) , . , , , . (5) , , , , , . (6) , : 86. (7)   , , . . (8) , , . , , , , . . (9) , ; , , ,   , . , . (10) , , , , , . (11) , . - : , . (12) , , . , . (13) , 87.

30. Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit. [2] Illi ubi hostes adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; [3] deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. [4] Extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. Erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset; [5] ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, [6] maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant. [7] Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis utique enim equitibus haud facilem futuram fugam ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit. [8] Ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam quam ad persequendum reliquerat hostem opperiebatur. Qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet; [9] ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentes extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat. [10] Nec eum opinio fefellit, nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt; [11] ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentes vias descenderunt. Ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit. [12] Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano [13] et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.


  • 86 ? , .
  • 87.: , XXXI, 3, 4.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003531 1364003532 1364003533

    , .