|  |



XXXV, . 31

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.

.173 31. (1) , , . (2) , , . (3) , , , , . 88, (4) , , , , . (5) , - 89, : . (6) , , , . (7) , , , , , . (8) , , : (9) , , . (10) ́ , , , .

(11) . . , , , , . (12) . , , , , . (13) : , , . , , , . (14) , , , , , , (15) , . ! - , , . (16) .174 , . , , !

31. Dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent. [2] Minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. [3] Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. Eo Magnetum concilium indictum est. [4] Accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, [5] quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. [6] Id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant. [7] Adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. [8] Illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse tum eam civitatem praecipue: [9] ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; [10] ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset. [11] Magnetarchen summum magistratum vocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret; [12] id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. Et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. [13] Sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret. [14] Hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, [15] ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam civitati adsignarent; suo quemque periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere; [16] nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse, quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros quam ut Romanam amicitiam violarent.


  • 88  ( ) , 293 . . . , . 196 . . ., .
  • 89 , (XXVIII, 15, 1), . .: XXXVI, 35, 13 .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364003532 1364003533 1364003534