|  |



XXXV, . 36

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

36. (1) , , . (2) , , ; (3) , , , , . (4) , , , , , , . (5) , , . (6) , , , .178 ; , , , . (7) . , , , , , , , . - , . (8) 102, , . , , , . (9) , . , ( 103), . (10) , ,   ,   . 104.

36. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. [2] Corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; [3] deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus facta est. [4] Nec movisset se quisquam, si extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam; [5] sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum, qui fecerant, sunt acta. [6] Dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli velut capta urbe, quam liberasse videri volebant, in praedam versi. [7] Simul indignitas rei, simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. Alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. [8] Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni; eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt. [9] Tum regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon Minervae aereum est templum congregati caeduntur; [10] pauci armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.


  • 102 . , .
  • 103.:   . .: , III, 17, 3.   : .
  • 104 , , .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003537 1364003538 1364003539