|  |



XXXV, . 38

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

38. (1) . , , , , , . (2) , , , , , . .

(3) 106, .179 , . (4) - , .   , , .   . (5)   (6) , . , . (7) , 107. (8) , , , , , . (9) , , , , ; (10) , , , , , , . , , . (11) , ; ,   , , (12) , , . (13) , , , , . (14) ; , , . , , , , .

38. Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant; [2] deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt. [3] Sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur. [4] Eo miserunt qui orarent Eretrienses Carystiosque, ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent; ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros, si Chalcidem habuissent; [5] graves fuisse Macedonas dominos; multo minus tolerabiles futuros Aetolos. [6] Romanorum maxime respectus civitates movit, et virtutem nuper in bello et in victoria iustitiam benignitatemque expertas. Itaque quod roboris in iuventute erat utraque civitas armavit misitque. [7] Iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra. [8] Inde caduceator primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum, quo suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnandos venirent. [9] Respondit Thoas, dux Aetolorum, non ad oppugnandos sed ad liberandos ab Romanis venire sese; [10] splendidiore nunc eos catena, sed multo graviore vinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. Se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere. [11] Ita digressi ex colloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improviso opprimerent, habuissent, [12] ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere. [13] Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audivit, et ipse a Thebis Athenas rediit; [14] et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.


  • 106  , , (). .: , X, 448; , I, 31, 5.
  • 107. , . 105.
  • 1364003235 1364003237 1364003301 1364003539 1364003540 1364003541