|  |



XXXV, . 37

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

37. (1) , . , (2) , , , . (3) , .

(4) . , , , ; (5) , , , . , , . (6) , , , ,   . (7) , , , . , (8) , , 105 . (9) , , , , .

37. Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset, [2] evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, [3] eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit.

[4] Iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum, qui Romanae societatis erant, post T. Quinctii legatorumque adventum, [5] et Herodorum, Cianum mercatorem, sed potentem Chalcide propter divitias, praeparatis ad proditionem iis, qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam, qua Demetrias per Eurylochum occupata erat, habuit. [6] Euthymidas ab Athenis eum domicilio delegerat locum Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium. [7] Inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. Eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, [8] ut inde, cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret: [9] ipse ceteras copias nocturnis maxime itineribus, quanta poterat celeritate, Chalcidem ducebat.


  • 105  . (, X, 445).   ( ) .   (, IX, 403).
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364003538 1364003539 1364003540