|  |



XXXV, . 45

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

45. (1) , . (2) , . (3) , , . (4) , , . , ,   . (5) : , , . (6) , , , . , - ! (7) , , ; , , , ( ) , . (8) , - . , , , !

(9) . , .

45. In hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. [2] Post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem, contentio fuit. [3] Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controversia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: [4] adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma; multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint. [5] Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant: [6] nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. [7] Quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat. [8] Armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo, sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos. [9] Haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus si qua vellet consultaret, delegerunt.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003546 1364003547 1364003548