|  |



XXXV, . 46

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

46. (1) , , . 124 , . (2) , 125: , . (3) , , . .184 , , . (4) , . , . . (5) , , : (6) ,   , , , . (7) - , : , , . (8) , , : , , .

(9) , , , , : , ; (10) , , , , , , , . (11)   ,   , , , . (12)   -: . (13) : , .

46. Ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est; [2] rex postero die cum apocletis eorum unde bellum ordiretur, consultabat. Optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. [3] Itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt. [4] Rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. Pauci utrimque ad colloquium congressi sunt. [5] Aetoli magno opere suadere ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum: [6] neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani; [7] nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore. [8] Nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset. [9] Ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset: [10] nullam enim civitatem se in Graecia nosse quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur: [11] itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. [12] Amicitiam regis non aspernari nec ipsorum Aetolorum. Id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant: [13] nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003547 1364003548 1364003549