|  |



XXXV, . 48

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

48. (1) . (2) . , , , . (3) , , ( 130),   -, ,  , , , . (4) , , . (5) , , , , 131. (6) , - , ,   , , . (7) , , : , . , , ( , ), . (8) , ,   . (9)   . , . (10) : -   ; , , . (11) , , . (12) , , - ,   . (13) ? - , , -, 132.

48. In Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium. [2] Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. Is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: [3] equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientes equo certius figentes. [4] His equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices copias peditum, [5] et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans. [6] Navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent. [7] Iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro semper regna Asiae. Itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. [8] Eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur: [9] non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. Pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent; bello se non interponant. [10] Idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. [11] Provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, [12] ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos. [13] Quo enim illum umquam imperatoris functum officio esse? Auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.


  • 130 (. )  , , , .
  • 131  (. , VI, 50).   , IX . . . , . VI . . . , .   , (   .   ),  (, XVI, 744 .).   , - (, XI, 507, 524).   ,   .
  • 132 (XVIII, 21, 5), , .
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364003549 1364003550 1364003551