|  |



XXXVI, . 9

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

9. (1) 33, ; , . (2) , - , . (3)   , , . (4) , , . (5) , . , . (6) , 34; . (7) , . . (8) , .196 , . (9) , , . ( ), (10) , , , : . . (11) , , , . (12) , , , , . , , , , , , . (13) , . : , (14) , . . (15) , , .

9. Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos, [2] simul orantes ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret. [3] Eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. [4] Legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. [5] Similia his qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt. [6] Qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, [7] rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit. [8] Haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur. [9] Itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret [10] neque enim dubium erat in eventu eius urbis positum esse quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. [11] Primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt. [12] Revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese. [13] Nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. Nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, [14] qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium. [15] Dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.


  • 33  ( , ).
  • 34, , . XXXV, 38, 8 .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003610 1364003611 1364003612