|  |



XXXVI, . 10

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

10. (1) , , 35 . (2) , . , , , . (3) , , : , , , , , , . (4) . : , , .

(5) 36, , 37, , . (6) , : , . (7) . , : , . (8) , .197 ( ), ,   , . (9) , , , .

(10) , 38 , 39 . , 40. (11) , . , , , , , , . (12) , , , , . . (13) , , , , , , . (14)[1] , , .

10. Intra decimum diem quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo adventu cepit. [2] Inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis eius praeter Atracem et Gyrtonem in potestate erant. [3] Tunc aggredi Larisam constituit ratus vel terrore ceterarum expugnatarum vel beneficio praesidii dimissi vel exemplo tot civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. [4] Elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et verecundiam absentium sociorum. [5] Per eosdem dies Amynander cum Athamanum iuventute occupat Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias vi cepit et depopulatus est agrum Tripolitanum. [6] His raptim peractis Larisam ad regem redeunt; consultanti quidnam agendum de Larisa esset, supervenerunt. [7] Ibi in diversum sententiae tendebant aliis vim adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia aggrederetur urbis sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, [8] aliis nunc vires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnationi urbium aptum. [9] Incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt. [10] M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est, pervenit. [11] Oppidum Gonni viginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quae Tempe appellantur, situm. Ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. [12] Itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines. [13] Appius etsi cuius rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; [14] duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.


  • 35, , , ,   ( ).
  • 36  .
  • 37 . . 143  . XXXI. () . . 154  . XLII.
  • 38. . 134  . XXXI.
  • 39 .
  • 40 ()  , , (. . 46  . XXXII).


  • [1] 10- 15 . (. . ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003611 1364003612 1364003613

    , .