|  |



XXXVI, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

11. (1) , 41. , , , (2) . , , . : , . , , , , , . (3) , , . : , (4) , . (5) , 42 , , , , . (6) ,   . , , . (7) , 43 , , . (8) , , .198 , , . (9) 44, , : , , , . , . (10) , , . (11) , , . , ; , , , .

11. Rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, [2] invitum se gravioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et reliquum hiemis, oblitus quantas simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit. [3] Eadem omnes praefectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant, cepit luxuria; in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem [4] aut vigilias servavit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit. [5] Itaque principio veris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo convenire omnem undique exercitum iusserat, venisset, facile animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ducem hibernasse. [6] Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit. [7] Consilio principum Aetoliae habito via, quae praeter Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum, suis qui per Maliacum sinum veniebant occurrit. [8] Ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. [9] Is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est aggressus. [10] Nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus qui arma ferrent exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur, [11] fuere qui dicerent nihil attinere omnes tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium. Eam iuventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat ut pro obsidibus futuri venirent in potestatem regis.


  • 41 , . , . , , , (, XX, 8).
  • 42 (. . 3, 14) ( ). (. , . 12, 10; 14, 1).
  • 43  ( 3,54  ).   , .   : ( , ).
  • 44 ( )  , . : XXXIII, 17, 18 . 33, 34  . XXXIII. 230 . . . .   .
  • 1345970023 1345970029 1260010201 1364003612 1364003613 1364003614