|  |



XXXVI, . 26

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6

26. (1) , , ; (2) , , . , , , , (3) - , ;   , : (4) , , , , , ? (5) .209 , . , , , , , . (6) , , , , , .

26. Paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt, [2] inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est. Mandata erant ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus navalibusque copiis in Graeciam traiceret, [3] deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum ad dignitatem eius fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Romanos vacuos omni cura, [4] cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam traicere. [5] Vera erant quae dicebantur; eo magis regem moverunt. Itaque in praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria erat, legatis dedit; auxilia terrestria navaliaque affirmavit missurum. [6] Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud invitum morantem, ut exactor praesens promissorum adesset.

1345970024 1345970025 1345970037 1364003627 1364003628 1364003629