|  |



XXXVI, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

25. (1) , , , . , , , , , . (2) , (3) . , , . (4) , , , , , , , . (5) , , . (6) , , , , . (7) : , : , , , , 70. (8) , , , 71.

25. Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. [2] Inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. [3] Intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita in tumulo est, tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt. [4] Cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat. [5] Et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex ut urbem dederent, [6] haud dubius quin si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. [7] Nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia victoriae habere. [8] Ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.


  • 70 185 . . . (.: XXXIX, 23, 9).
  • 71 . .: XXXVII, 5, 3 (., : XXXIX, 23, 9).
  • 1260010205 1260010207 1260010208 1364003626 1364003627 1364003628

    , .