|  |



XXXVI, . 39

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

39. (1) 97 . (2) , 98 .

(3) , , , . (4) , , . (5) , , . (6) , , , : , , ; . (7) , , 99 , , . (8) , ; , , , , - . (9) . , . , . (10) , , , .

39. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans urbem est ingressus. [2] Argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum viginti septem pondo.

[3] P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. [4] Inde Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exercitum dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi iussit; [5] ipse postero die quam venit senatu in aedem Bellonae vocato cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit ut sibi triumphanti liceret urbem invehi. [6] P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. [7] Si P. Scipio devictis acie Bois aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse; [8] nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. [9] Iuberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. Nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda. [10] Devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.

1327002055 1327002056 1327002057 1364003640 1364003641 1364003642