|  |



XXXVI, . 21

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

21. (1) , , . (2) , , , . (3) . , , , , ́, . (4) , . (5) ( ) , . (6) . , . (7) . , 66, , . , . (8) , , . (9) , , .

(10) 67, . (11) , .206 .

21. Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit. [2] Consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset. [3] Et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae; post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam quam ipsa victoria laudabilior. [4] Inde consul M. Catonem, per quem quae gesta essent senatus populusque Romanus haud dubio auctore sciret, Romam misit. [5] Is a Creusa Thespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractum Patras Achaiae petit; a Patris Corcyram usque Aetoliae atque Acarnaniae littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiae traicit. [6] Quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit. Ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter intendit. [7] Is prima luce in senatum vocavit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti quae gesta essent. [8] Duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi eadem quae in senatu de rebus in Aetolia gestis exposuerunt. [9] Supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei videretur, sacrificaret. [10] Per eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus; [11] argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum viginti septem.


  • 66 ( , 14), . . (.: XXXV, 24, 4), (.: XXXVI, 45, 9). .
  • 67.: XXXIV, 55, 6, , . 39, 1.
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003622 1364003623 1364003624