|  |



XXXVII, . 18

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

18. (1) , , , , (2) , , .234 , , . (3) , , , , , . (4) 44 , . (5) , , , , .

(6) . , , 45, , . (7) . <>, . (8) ,   . , , , - - . (9) , , , , . , . (10) , ; , . (11) , , , , . - , (12) , ( ) , 46.

18. Per idem tempus Seleucus Antiochi filius, cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeolide continuisset partim sociis ferendo opem, [2] partim quos in societatem perlicere non poterat depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima oppugnaret, statuit. [3] Ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam. [4] Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem; [5] postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est. [6] Eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus. [7] Plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus erat. Hos paucis . . . admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum milites misit. [8] Quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes avocatus domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent aut moverentur, Pergamum contendit. [9] Ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante. Paucos post dies Romana Rhodiaque classis ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo venerunt. [10] Quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum convenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audivit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent, tempus venisse ratus, [11] priusquam terra marique simul urgeretur, agendi de pace tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit; [12] ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu erant autem sex milia equitum in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, velle se de pace agere.


  • 44  II.
  • 45  . (. -); . (. -)  . (. -). , , . (. -) , .
  • 46 , . (. XXI, 10).
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003719 1364003720 1364003721