|  |



XXXVII, . 19

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

19. (1) , . , , , . (2) ,  ,  - , ? , , , ?47 (3) , ,  , , ? - , , , ? (4) , , , , , , , (5) , , .235 , ,  - . (6) , , . (7) , , , , , 48 . (8) . , , , .

19. Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: [2] qui enim inquit aut honeste, inclusi moenibus et obsessi, velut leges pacis accipiemus? Aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? [3] Quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus iubeat? [4] Restat ergo ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, [5] deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse. [6] Haec sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse. [7] Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum; [8] neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est praeda. Eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, navibus circumvecti Aemilius et Eumenes venerunt.


  • 47 . .
  • 48 - - ( ). ( ), , (I, 366). . .: , XIII, 584 ., 612 .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003720 1364003721 1364003722

    , .