|  |



XXXVII, . 55

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7

55. (1) . , , -, , , , , , . (2) , , . (3) , .264 , . , .

(4) . , , . (5) : , , , ,  . (6) , , , . (7) : , , , , , , , , , .

55. Post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. Ii vulgato petentium veniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos [2] ut suae potius clementiae quam regis culpae, qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua. [3] Et senatus eam pacem servandam censuit, et paucos post dies populus iussit. Foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.

[4] Auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. Quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque; [5] summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; [6] ea ut civitatis Rhodiorum essent; ceterae civitates Asiae quae Attali stipendiariae fuissent eaedem vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. [7] Decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem.

1327002006 1327002017 1327002022 1364003756 1364003757 1364003758

, .