|  |



XXXVII, . 57

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

57. (1) , , . , , , ; (2) , , , , . (3) , , , , , . (4) , . (5) , 127. 128, . (6) , , , . , , .

(7) , 129. (8) ; ,   . ; .

(9) . , , . (10) , ; , ; ; ; , , . (11) - , , 130, . (12) , 131 , . , , , 132. (13) . . , , , .266 , . (14) , , . (15) , , , , , , , . .

57. Per eos dies quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in provinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumventum, [2] magna parte comitum caesa vulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse. [3] Senatus ea re audita decrevit uti P. Iunius Brutus, qui propraetor in Etruria esset, provincia exercituque traditis uni, cui videretur ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei provincia esset. [4] Hoc senatus consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor. [5] In qua provincia prius aliquanto quam successor veniret, L. Aemilius Paulus, qui postea regem Persea magna gloria vicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnavit. [6] Fusi fugatique hostes; caesa decem octo milia armatorum; duo milia trecenti capti et castra expugnata. Huius victoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit.

[7] Eodem anno ante diem tertium Kal. Ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Valerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Valerius Tappo triumviri deduxerunt. [8] Tria milia hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena sunt data. Ager captus de Gallis Bois fuerat, Galli Tuscos expulerant.

[9] Eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. Quae res, tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitavit. [10] Petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Valerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M. Acilius Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque devicerat. [11] In hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat. [12] Id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset. [13] Varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore vitae partam toga candida elevabat. [14] Is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse. [15] Postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor intestabili periurio incesseret.


  • 127.: XLIV, 40 .
  • 128. , . 46, 7.
  • 129. , . 46, 10  47, 2, .
  • 130.   , .
  • 131 , , .
  • 132 (   .: XXXVIII, 5056 ) .
  • 1364003201 1364003210 1364003211 1364003758 1364003759 1364003760