|  |



XXXVII, . 56

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

56. (1) , . : (2) , , , . 123, , , , (3) , , 124, , , (4) , ( , ), , , . . (5) , , , 125, - , . (6) , , ; , , , , , .

(7) , 126, : , , , - ; : . (8) , : , , , , , . (9) , , , , . (10) , .265 , , , , , . , .

56. His, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. [2] Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, restituit regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida quae libera fuissent quo die cum rege Antiocho pugnatum est, [3] et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida, [4] nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. Haec omnia quae supra sunt scripta regi Eumeni iussa dari. [5] Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus. [6] Ea quoque iis pars Cariae data quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.

[7] Pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus ut eam civitatem ex servitute regia eximerent. [8] Vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi. [9] Revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius exposuissent, adiecerunt si utique eam rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum. [10] Tum vero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt. Ita nihil de Solis mutatum est.


  • 123 ()  - (, XIV, 666).
  • 124  . .
  • 125  . III . . . , (   , ), .
  • 126 .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003757 1364003758 1364003759

    , .