|  |



XXXVII, . 59

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6

59. (1) , ; . (2) , 135. , , - , , , ; ,   . (3) , .267 136, , , (4) , , , , (5)     . ,   . (6) ,   ,   137.   ; . .

59. Merito ergo et diis immortalibus quantus maximus poterat habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus. [2] Triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. Qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. [3] Tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, [4] argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, [5] vasorum argenteorum omnia caelata erant mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. Et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. [6] Militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. Et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; proelio in Asia facto duplex dederat. Triumphavit anno fere post quam consulatu abiit.


  • 135 . , . 16.
  • 136 .
  • 137 , , .
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003760 1364003800 1364003801